Peter of Palude, In II Sententiarum, d.1, q.4
Peter of Palude was a Dominican theologian in the early 14th century, perhaps most known by being involved in the controversy around Durand of St.-Pourçain, another Dominican theologian and critique of Aquinas, This text, where Peter defends Aquinas’s position on divine concurrence (or something close enough) against Durand’s criticism, is based on the collation of 4 mss. For their description, stemma, and the critical apparatus, see here.
Vtrum Deus immediate agat in omni actione
Quarto queritur utrum Deus immediate agat in omni actione. Et uidetur quod non, quia quieuit ab omni opere quod patrarat. Contra: operatur omnia in omnibus. Responsio: de ista questione sunt quattuor opiniones, que tractabuntur per ordinem.
Prima opinio: Egidii Romani
Prima opinio dicit quod duo sunt genera effectuum: quidam enim sunt a solo Deo creatura nichil cooperante, ut angelus uel celum, et tales effectus sunt a Deo immediate et totaliter, id est secundum omnem modum, et de istis non procedit questio; alii sunt effectus causarum secundarum et non solius Dei, et de istis est questio. De quibus dicunt isti quod sunt a Deo toti immediate, non tamen totaliter, hoc est secundum omnem modum. Quod declarant, quia, ut dicunt, Deus agit uniformiter in omnibus rebus quantum est de se, ita quod tota diuersitas in effectibus est ex diuersitate recipientium influentiam diuinam propter diuersitatem suarum naturarum. Et ideo effectus, ex ea parte qua sunt a causis secundis, habent distinctionem et non ex parte Dei. Sic igitur res inquantum sunt, a Deo sunt, quia in hoc non distinguuntur, inquantum autem habent esse distinctum, sunt a causis secundis per quas distinguuntur. Verbi gratia: in re uiuente idem est penitus uiuere et esse, et ideo totum est immediate a Deo et totum immediate a secundo agente, sed non eodem modo, quia ex parte ipsius esse non est distinctio in rebus, sed per uiuere distinguitur una res ab alia; propter quod Deus dat esse et uiuere, sed solum sub ratione ipsius esse in quo nichil distinguitur; creatura uero dat totum illud sub ratione qua est uiuere ex parte cuius est in rebus distinctio.
Pro hac autem opinione uidetur esse dictum Aristotelis IIo Phisicorum, capitulo de causis, ubi dicit quod effectus particularis reducitur in causam particularem et uniuersalis in uniuersalem; sed esse est uniuersalissimus effectus; ergo reduci debet in causam uniuersalissimam, que est Deus. Viuere autem, cum sit effectus particularis, debet reduci in causam secundam et particularem, ut rationes effectuum respondeant rationibus causarum.
Contra primam opinionem
Hec autem opinio deficit in se et in sua ratione. Quod enim dicit, quod Deus uniformiter agit in omnibus nec est diuersitas in rebus nisi ex causis secundis, falsum est, quia secundum hoc impossibile esset quod plura et distincta fierent a Deo sine causis secundis, et ita Deus non posset diuersa creare, quod est falsum et contradicit primo dicto eorum, scilicet quod effectus qui sunt a solo Deo sunt ab eo toti et totaliter, hoc est secundum omnem modum, inquantum habent esse et inquantum habent distinctum esse. Preterea, agere semper uniformiter et nullo modo difformiter est condicio agentis naturalis et non uoluntarii. Dicere ergo quod Deus semper quantum est ex parte eius agat uniformiter et nullo modo difformiter idem est ac si diceretur quod Deus agit ex necessitate nature et non ex libera uoluntate, quod est falsum.
Ratio etiam per quam probant suum propositum non ualet. Quod enim assumunt quod effectus particularis reducitur in causam particularem et uniuersalis in uniuersalem intelligendum est de uniuersali et particulari per predicationem, consimiliter in causa et effectu, ut patet per exempla que ponit ibidem Philosophus (ut statue quidem statuam faciens, hic autem huius), ita quod, sicut non est aliud re statua et hec statua, sed ratione tantum, sic non reducuntur in causas diuersas re, sed ratione tantum, que sunt statuifica et hec statuifica. Et similiter in proposito, cum esse et uiuere in eodem differant solum ratione, reduci debent in causas solum ratione differentes, ita quod solum est una causa re que dat esse et uiuere immediate, sed sub diuersis rationibus, esse quidem inquantum ipsa est ens actu et aliud solum in potentia, uiuere uero inquantum est uiuens actu et aliud uiuens in potentia. Semper enim quod est tale in potentia fit ab eo quod est actu tale, et ita non oportet quod esse et uiuere in eodem secundum rationes eorum differentes reducantur immediate in causas realiter diuersas, puta uiuere in causam secundam, esse autem in causam primam, que est Deus. Quidam tamen imponunt istis quod esse est effectus communissimus differens in omnibus ab essentia, et ipsum est per creationem a solo Deo, essentia uero per informationem ut sic essentia forme sit ab agente naturali. Sed esse compositi et suppositi in omnibus sit a Deo, et quia hoc est intimius, ideo Deus immediate agit.
Alii uero dicunt probabilius quod sicut aliqui imaginantur quod species coloris fit in medio a sole et a colore et immediate ab utroque sed immediatius a luce inquantum in uirtute eius color se multiplicat, aut sicut a duobus coloratis fit una species sensibilis in medio, uel sicut a phantasmate et intellectu agente fit species uel intellectio in intellectu possibili, sic etiam a creatura et Deo fit unus effectus, et quidquid creatura producere nititur, oportet nichilominus illum effectum a Deo emanare. Auicenna uero uidetur dicere quod Deus est agens dans formam, id est ipsa intelligentia agens, agens uero corporale est agens transmutans solum, ut de omni forma sit idem quod dicimus de anima rationali et accidentibus infusis.
Secunda opinio: Durandi
Secunda est opinio quorundam modernorum probabilis et subtilis, dicens quod ea que fiunt a Deo mediantibus causis secundis non fiunt ab eo immediate, sicut ipsemet rationes terminorum uidentur sonare.
Quod apparet primo sic: Si Deus ageret immediate ad productionem effectus cause secunde (ut cum ignis generat ignem), aut ageret eadem actione qua creatura aut alia. Non eadem propter duo.
Primo, quia illam potest habere creatura sine speciali influxu Dei supposita conseruatione sue nature et sue uirtutis actiue, quia actio que non excedit uirtutem speciei agentis sufficienter elicitur a sola uirtute speciei, frustra ergo poneretur aliud immediatum eliciens talem operationem.
Secundo, quia impossibile est eandem actionem numero esse a duobus uel pluribus agentibus, ita quod a quolibet sit immediate et perfecte, nisi in illis sit eadem uirtus numero; sed in Deo et creatura non potest esse eadem uirtus numero; ergo impossibile est quod eadem actio numero sit ab utroque immediate et perfecte. Actio autem creature immediate est a creatura et perfecte, cum non excedat uirtutem sue speciei; ergo eadem actio non est immediate a Deo.
Minor de se patet, sed maior probatur. Contingit enim quod eadem actio numero sit a duobus et a quolibet perfecte, sed ab uno immediate, ab alio uero mediate, quia eandem actionem, quam facit causa propinqua immediate, facit causa uniuersalis et remota perfecte, inquantum dat uirtutem cause proxime et datam conseruat, et hoc est mediate solum. Alio modo contingit eandem actionem numero esse duorum immediate, sed a neutro perfecte, ut cum duo trahunt nauem uel due candele causant unum lumen, quia a neutro perfecte est tractus nauis et a neutra candela per se est et perfecte illuminatio aeris. In talibus enim duo agentia imperfecta supplent uicem unius agentis perfecti. Si autem actio sit immediate et perfecte a quolibet, non apparet modus possibilis, nisi in utroque eorum sit idem principium uel eadem uirtus numero. Propter hoc enim dicimus quod in diuinis Pater et Filius una numero spiratione spirant Spiritum Sanctum, et quilibet perfecte, quia in eis est uis spiratiua una numero.
Vera est ergo maior propositio, scilicet quod eadem actio numero non potest esse a duobus uel pluribus, ita quod a quolibet sit perfecte et immediate, nisi in eis sit eadem uirtus secundum numerum. Minor autem de se manifesta est. Sequitur ergo conclusio, scilicet quod Deus ad effectum cause secunde non agit immediate eadem actione cum creatura.
Item, nec alia actione, quia aut una illarum actionum prius attingeret productum quam alia aut non, sed utraque simul. Non una prius quam alia, puta actio Dei prius quam actio creature, quia si Deus sua actione prius rem totam produceret, tunc creatura per suam actionem sequentem nichil faceret. Et econuerso, si actio creature precederet actionem Dei, nec potest dici quod Deus producat partem et creatura partem, quia hic querimus utrum illud idem quod producit creatura immediate producat etiam Deus immediate. Prius enim fuit concessum quod in qualibet creatura materiali est aliquid quod est a Deo immediate, scilicet materia.
Item, nec utraque actio simul attingit productum, quia si hoc esset, altera superflueret, cum una sufficiat ad totum producendum. Et preterea, actiones uidentur idem esse realiter cum suis terminis, unde et ab eis sumunt denominationem. Impossibile est ergo ad acquirendum eandem formam numero esse diuersas actiones. Patet igitur quod ea que producuntur per actionem creature non producuntur a Deo immediate. Posset tamen Deus ea immediate producere si uellet, sed tunc creatura nichil ibi ageret.
Secundo patet idem sic: Ordo agentium correspondet ordini finium; sed unius rei non possunt esse duo fines immediati; ergo nec duo agentia, nisi forte supplerent uicem unius agentis modo quo dictum est de trahentibus nauem, quia consimiliter possent esse duo immediati fines.
Obiectiones
Isti autem arguunt contra se dupliciter. Primo, quia sicut se habet unitas ad constituendum numeros in ratione cause materialis, sic se habet Deus ad creaturas in ratione cause agentis; sed unitas immediate sui additione ad numeros constituit omnem numerum preter binarium, quem constituit per seipsam uel in se replicata: addita enim binario constituit ternarium et addita ternario constituit quaternarium, et sic de omnibus; ergo similiter Deus cum aliis agentibus immediate producit omnem effectum preter primum, quem producit per seipsum solum. Secundo, quia sicut se habet esse ad esse, ita agere ad agere; sed creatura omnino non esset, nisi Deus immediate ei adesset; ergo nec creatura aliquid ageret, nisi Deus immediate ei coageret.
Responsio Durandi ad obiectiones
Et ad ista respondent isti sic:
Ad primum dicendum per interemptionem minoris. Non enim unitas sui additione cum aliis causat numeros, immo ipsa sola sui replicatione causat omnem numerum materialiter. Sex enim non sunt quinque et unum, sed semel sex uel sex unitates: numerus enim non habet aliam materiam quam unitatem. Est enim numerus multitudo ex unitatibus collecta. Et eodem modo Deus omnia immediate produceret, si uirtutem producendi aliis non communicasset.
Ad secundum dicendum quod non est simile de esse et agere, quia esse cause secunde, puta intelligentie uel corporis celestis, est immediatus effectus cause prime, que est eius causa immediata non solum in fieri, sed conseruando in esse. Et ideo causa secunda non esset, nisi ei causa prima coexisteret. Sed agere cause secunde non est immediatus effectus cause prime, et ideo non oportet quod Deus ad talem actionem immediate coagat.
Supponit etiam ratio unum dubium, scilicet quod oporteat Deum immediate coexistere omni creature quantum ad omnia que sunt in ea, quod forte non est uerum, sed solum quoad illa que sunt immediate ab ipso. Hoc tamen non assero, sed primum sufficit ad soluendum rationem.
Contra secundam opinionem
Quamuis autem hec opinio sit probabilis, tamen communis opinio est contraria. Primo, quia in camino puerorum conseruabatur ignis in suo esse et in sua uirtute actiua, non tamen agebat, quia Deus non coagebat; ergo ignis cum calore non est sufficiens causa calefaciendi, quia posita non sequitur effectus — et idem erit post diem iudicii. Si dicatur quod ignis est sufficiens causa nisi impediatur, quero: quomodo impediebatur? Aut agendo aut actionem subtrahendo. Non agendo, quia nec igni fuit aliud impressum calorem reprimens, quia combussit caldeos et combussit uincula puerorum, non uestes aut capillos; nec eis fuit aliud impressum, puta frigiditas qua resisteret igni. Et quod dicitur quod angelus Domini fecit medium fornacis, quasi uentum roris flantem et huiusmodi, methaphorice dictum est; uel si tunc fuit, saltem post diem iudicii nichil tale erit. Ergo Deus impediuit solum actionem subtrahendo.
Preterea, nichil est causa conseruans immediate nisi quod est immediata causa in fieri eo modo quo conseruat uel effectiue uel dispositiue; cum ergo ignis generat ignem, quero quid conseruat formam generatam immediate in materia. Non potest dici quod generans, quia illud aliquando elongatur; nec aliquod corpus nisi forte continens, illud autem non conseruat semper sed aliquando corrumpit. Nec potest dici quod non indiget conseruante, quia si incorruptibilia indigent conseruante, multo magis corruptibilia, et quandoque actu alterantur ad corruptionem, sicut calor in aqua. Ergo Deus, qui solus est ubique per essentiam, presentiam, et potentiam, omnia ubique immediate conseruat, ergo omnia immediate causat; quando ergo ignis generat ignem, Deus cum eo generat, qui sine eo genitum conseruat.
Preterea, si uerum est quod omnis actio inferiorum firmatur in motu celi primo, et cessante motu celi ignis non combureret stupam, et quod dicitur IIo De Gen. quod elementa respectu celi agunt deterius quam organa, et si uerum est quod dicunt Augustinus et Gregorius quod omnia in nichilum tenderent nisi manu omnipotentis tenentur, qui portat omnia uerbo uirtutis sue, ergo nisi ipse agat, nichil ageret.
Quod ergo primo dicunt isti, quod ad eliciendum actionem speciei sufficit uirtus specifica, non est uerum nisi coagente ei illo a quo sustentatur in esse, sicut ignis agit in uirtute forme substantialis non solum carnem sed etiam calorem, et calor separatus, nisi uirtus prima sibi conseruaretur, non ageret. Et quidquid esset respectu creature, tamen respectu primi agentis simpliciter nullum agens est sufficiens sine eo.
Ad secundum concedatur maior, sed prima probatio non ualet, quia causa uniuersalis aliquando immediate agit, sicut in intellectum possibilem immediate agunt intellectus agens tamquam causa uniuersalis et phantasma tamquam causa particularis. Et falsum est quod dicunt, quod utraque causa perfecta est, quia homo generat ex materia hominem et sol, nec alterum per se sufficit; ergo ambo supplent uicem unius perfecti agentis.
Alia probatio est bona, sed minor illius rationis est falsa, quia actio creature non egreditur perfecte ab ea sed imperfecte, quia sine creatore non potest; a Deo autem non egreditur perfecte, non quia non potest sed quia non uult — uult enim quod sit una perfecta actio egrediens a se et a creatura, cui communicat uirtutem agendi. Vel potest dici quod egreditur a Deo perfecte, sed a creatura imperfecte, sicut si sol et candela concurrant ad illuminationem aeris, quam etsi solus sol faceret eque perfectam, tamen candela concurrens facit ad eam, nec tamen intendit eam (supposito quod sol sit tantum illuminatiuus quantum aer est illuminabilis). Nec propter hoc actio creature superfluit, quia hanc nobilitatem Deus ei tribuit ut cooperetur Deo.
Preterea, ad principale propositum potest sic argui: potentior est forma ad dandum esse formaliter suo subiecto quam ad multiplicandum se effectiue in alio (unde alique forme debiles esse possunt que agere non possunt, sicut parvus ignis); sed essentia angeli non sibi sufficit ad esse in se sine Deo agente ad illud esse; ergo nec sufficit ad mouere uel agere nisi Deo coagente ad illud. Et sic potest sustineri quod sit unum actio Dei et creature, non manens sed transiens.
Ad tertium potest dici quod essent due actiones; si enim actio in motu non est nisi esse ab hoc, ergo esse, a diuersis maxime equiuoce agentibus, est esse diuersas actiones. Nec tamen una attingit partem nec prius, sed utraque simul attingit totum effectum; nec diuina superfluit, quia sine illa creatura non sufficeret, nec creatura superfluit quoad Dei uoluntatem (licet superfluat quoad necessitatem), quia sine creatura posset si uellet, sed non uult.
Ad quartum dicendum quod physice loquendo actio et passio non differunt a motu et termino, quia non sunt sensibilia sine eo; sed metaphysice loquendo actio et passio et motus differunt re a terminis, quia preter operationem intellectus est inter ea realis diuersitas ex natura rei. Vnde cum constet intensionem et remissionem eiusdem forme esse actiones et passiones et motus contrarios, et tamen est eadem forma numero et essentialiter (ut isti dicunt primo libro d. 17o), patet quod ad eandem formam numero possunt terminari diuerse numero actiones. Et si quidem actio sit in agente substantiue, cum idem accidens non sit in diuersis subiectis, oportet quod secundum diuersitatem agentium sit diuersitas actionum. Si autem actio sit in passo, si sunt agentia unius rationis, erit actio una specie et per consequens numero, ex quo subiectum est unum numero; si autem sunt agentia diuersarum rationum, erunt actiones diuerse specie et per consequens numero, licet sit unus effectus specie et numero. Vnde quando sol et ignis calefaciunt aliud, est unus calor specie et numero impressus, sed tamen uidentur esse duo calefieri, quia alia specie relatio consurgit ad solem, qui calefacit equiuoce, et ad ignem, qui calefacit uniuoce. Si autem fundamentum esset unius rationis, et relationes essent eiusdem rationis; multo magis igitur est hoc respectu Dei, ad quem nunquam est relatio eiusdem rationis et ad creaturam, quia nunquam sic se habet creatura ad creaturam aliam sicut ad creatorem.
Ad quintum dicendum quod ordo agentium sic respondet ordini finium quod superius agens intendit supremum finem immediate, et secundum agens medium finem (ut dicitur in principio Ethicorum), non autem sic quod ad unum finem et immediate intentum non possint concurrere plura agentia — sicut plures trahentes nauem possunt intendere unum finem numero.
Preterea, possunt esse duo fines eque immediate uoliti, quia unico actu uoluntatis qui est de fine proximo et remoto, licet de uno propter alium, sed non eque immediate attincti uel consecuti. Et similiter possunt esse plura agentia eque immediata sed unum propter aliud; et istud erit agens imperfectum, aliud perfectum. Nec propter hoc aliud superfluit, quia uoluntarie illud sibi adiungit, sicut etiam finis medius imperfecte desideratur, sed finis ultimus perfecte.
In solutione autem primi argumenti contra se inducti bene dicunt quod nichil aliud re quam unitas causat numerum omnem, si uerum sit quod ipsi supponunt, quod numerus non dicat rem abstractam differentem a quantitate continua. Quod tamen est dubium, quia linea diuisa etiam sine operatione intellectus aliter se habet nunc et prius, non quod sit maior aut minor, sed quia prius erat continua, nunc discontinua. Sicut continuitas est res quedam, ita et discontinuitas sibi opposita per differentias formales diuidentes quantitatem; sed discontinuitas est formaliter quantitas distincta siue ipsa distinctio quantitatis, que est numerus; ergo numerus est res, et non ens rationis nec pura priuatio continuitatis, quia illa est punctus. Si dicatur quod non est unum accidens numero in diuersis subiectis, omnis autem numerus est huiusmodi, dicendum quod non idem modus essendi conuenit omnibus, sicut aliter sunt successiua et permanentia, et similiter aliter est quantitas continua que est in uno, aliter distincta que est in pluribus. Vel sicut non dicitur albedo alba, sed superficies per eam, sic numerus non est unum nec multa, sed ratio qua aliud est unum uel multa — nisi forte unitate et multitudine que consequuntur ens, et sic binarius est quid unum, non tamen unitate que est principium numer⟨or⟩um, sed que conuertitur cum ente; et duo binarii sunt duo quedam dualitate ei opposita. Sed non uidetur quod unum quod conuertitur cum ente magis possit esse simul in diuersis subiectis situ distinctis quam unum quod est principium numerorum. Et hec sint solum dubitatiue dicta.
Ad secundum dicendum quod sicut omnis forma que dependet in esse a corpore dependet ab eo in agere et non econuerso (unde omnis actio anime corruptibilis est coniuncti et sola operatio anime rationalis est ei propria, quia potest esse sine corpore et per consequens operari), sic omnis creatura, que dependet a Deo secundum esse, dependet etiam in operari, sic scilicet quod sicut suum esse est a Deo et conseruatur immediate, sic sua actio est a Deo immediate et immediate conseruatur a Deo. Nemo enim potest dare alteri quod non habet; unde si celum non conseruat se in esse, non potest dare suo effectui quod conseruet se, nec iterum celum potest suum effectum conseruare, quia non potest seipsum conseruare, ergo multo minus aliud; ergo Deus utrumque conseruat. Si dicatur quod celum, licet non possit se conseruare, tamen eo ipso quod conseruatur potest aliud conseruare quamdiu conseruatur, et sic ipsum solum immediate conseruat, sicut ignis calefacit aquam et aqua immediate se balneantem in ea, non est simile, quia amoto igne adhuc ad horam manet calor in aqua, unde ignis non erat tota causa conseruans sed aliqua alia.
Quod autem dicunt quod illis solum oportet Deum adesse que sunt immediate ab ipso et non omnibus simpliciter, non est uerum, quia Deus potest immediate omnia annichilare, et remanentibus omnibus causis extrinsecis annichilabit effectum. Hec autem annichilatio non est per actionem positiuam, quia illa requirit uel substantiam, sicut corruptio, uel terminum ad quem realem, sicut creatio; ergo est per subtractionem realis influxus. Cum ergo omnis influxus Dei in causis remaneat, ut suppono, preter illum erat specialis influxus in creatum, cuius subtractione ipsum annichilatur.
Tertia, uera opinio: Thome
Tertia opinio est que uidetur esse Sancti Thome, et est uera si bene intelligatur. Est igitur opinio quod omnes effectus sunt a Deo inquantum habent esse, a creatura autem inquantum habent determinatum esse. Quod uidentur sic probari: Nullius rei totum esse sumit principium ab aliqua creatura, cum ad esse rei faciat materia, que a solo Deo creatur. Ad distinctionem autem esse nichil facit materia, sed solum forma, quam creatura in materia presupposita inducit. Ex hoc arguitur sic: Deus creans materiam operatur immediate ad esse rei, creatura autem dans formam operatur ad esse distinctum. Esse autem est magis intimum rei quam ea per que determinatur (unde remanet aliis remotis, ut dicitur prima propositione De causis). Ergo in omni re Deus est causa intimius et immediatius operans quam aliqua creatura.
⟨Obiectiones Durandi⟩ Contra istam opinionem quidam arguunt dicentes quod hec responsio non uidetur esse ad propositum, et quod assumit etiam falsum. Quod non sit ad propositum, patet, quia aliud est dicere quod Deus producat immediate aliquid quod est in creatura, scilicet materiam, que est altera pars substantie composite, quod utique uerum est nec hoc querit questio; et aliud est dicere quod Deus producat immediate omne illud quod producit creatura. Cum enim actio creature attingat formam ut terminum sue actionis et non materiam, ut ipsimet dicunt, querimus utrum ipsam formam rei naturalis, ad quam immediate attingit actio creature, attingat etiam actio Dei immediate. Ipsi autem pertractant primum et non secundum, ut patet ex medio quod adducunt, et ideo non est ad propositum.
Assumit etiam falsum. Quod enim dicunt quod esse est intimius rei quam ea que ipsum determinant, si intelligatur quod esse in potentia sit intimius rei quam esse in actu per quod determinatur, falsum est. Sicut enim per formam quelibet res est uerius id quod est quam per materiam, ut dicitur IIo Phisicorum, sic esse actu est uerius et intimius esse rei quam esse in potentia. Si autem intelligatur quod esse actuale in sua communitate sumptum intimius est rei quam ea per que determinatur ad hoc esse uel ad illud quod est esse uiuens uel esse intellectuale, tunc uariant propositum suum, ut de se patet. Quod etiam non uidetur uerum, quia que penitus sunt idem unum non est alio intimius rei; sed esse et determinatum esse in una et eadem re, sicut in planta, sunt penitus idem re (uiuere enim uiuentibus est esse); ergo unum non est rei intimius quam alterum loquendo realiter; secundum rationem tamen esse in communi intimius est rei quam perfectiones determinantes ipsum, et secundum intellectum nostrum prius aduenit et posterius recedit. Separatur enim secundum rationem ab aliis, quia communius est, ut in preallegata propositione dicitur. Sed ex hoc non potest haberi quod Deus immediatius operetur in omni re quam aliqua creatura, immo nec quod operetur immediate, quia uniuersalia non fiunt nisi factione singularium. Et ideo res non sunt ab aliquo inquantum habent esse, nisi quia sunt ab eodem inquantum habent hoc determinatum esse, cuius oppositum pro conclusione ponit hec opinio.
Quidquid autem sit de opinione et de impugnatione, uerum est quod ratio non probat Deum agere immediate in omni actione creature, immo nec in aliqua. Si enim Deus non aliter agit nisi quia materiam producit, in illa sola actione immediate agit in qua uel cum qua est creatio materie; hoc autem non est in aliqua actione creature, nisi forte quando ex speciebus in sacramento altaris aliquid generatur, si tunc Deus ibi creat materiam et natura inducit formam. Ibi enim ad productionem totius immediatius agit inquantum presupponitur materia ad hoc quod de ea forma educatur.
Preterea, esse est magis a forma quam a materia; unde si tota forma esset a creatura et sola materia a Deo, plus ageret creatura in productione rei quam Deus.
Preterea, multe actiones sunt in intellectualibus in quibus non est materia, de quibus non datur ratio immediationis.
Responsio ad obiectiones
Potest tamen sic sustineri opinio quod actio realis creature, que infert passionem proprie dictam, supponit materiam; inquantum ergo Deus sustentat continue materiam et continue creat in qua omnis actio creature mediate uel immediate suscipitur, intantum immediate agere dicitur, quia et materiam applicat qui eam sustentat et eam disponit qui aptitudinem naturalem, qua est susceptibilis, in ea custodit — sicut qui ceram applicaret et mollificaret, immediate ad impressionem sigilli ageret. Videtur tamen contra id quod illi dicunt reprobando opinionem, quod esse possibile sit intimius rei quam esse actuale, quia illud est rei intimius quod est in re prius et posterius; sed hoc est esse possibile. Prius est enim res in potentia quam in actu, quia quod est potest esse, non autem omne quod potest esse, est; item, postquam res non est, adhuc potest esse, unde esse in potentia prius aduenit et posterius recedit; ergo est intimius, et hoc secundum rem, ubi ista differunt secundum rem, sicut in compositis ex materia et forma materia etiam est prior forma (Io Phisicorum: subiectum est prius predicato) et remanet post formam corruptam.
De esse uero in communi uerum dicunt quod secundum rationem, non secundum rem, est intimius et prius et posterius; sed cum hoc non uidetur stare quod sequitur, quod uniuersale non fit nisi per hoc quod singulare fit, quia fieri terminatur ad esse (unde illud uidetur prius fieri cui prius competit esse, sicut composito, cui prius competit esse quam forme, prius competit fieri quam forme); si igitur uniuersale prius est quam singulare, ergo prius fit — sed uerum est quod uniuersale per se nunquam fit prout est distinctum ratione a singulari. Preterea, si celum pro tanto dicitur non immediatum agens, quia determinatur a particulari coagente, ipsum indeterminatum existens, cum Deus non solum sit agens uniuersale, immo et determinet seipsum, esse determinatum ita est a Deo sicut indeterminatum. Licet ergo uno modo possit salvari immediatio actionis diuine in omni effectu per hoc quod ipse immediate conseruat illud in quo actio recipitur et illud a quo actio egreditur, quod in corporalibus est materia, in aliis aliud loco materie immediate a Deo creatum, ut essentia, tamen non propter hoc negantur alii modi.
Quarta opinio: Petri de Palude
Quarta opinio potest concludi ex omnibus predictis.
Ad cuius euidentiam tria uidenda sunt: primo quod Deus conseruat omnia immediate quoad omne esse; secundo quod ipse agit immediate in omni actione; tertio quod per actionem distinctam formaliter, licet non materialiter.
Primum patet sic, quia omne quod est aut est ingenerabile (ut euiterna) aut generabile; constat autem quod omne euiternum a solo Deo conseruatur immediate, a quo solo efficitur, quia causa in conseruari non est nisi illa que est in fieri. De generabilibus autem idem patet dupliciter: primo, quia si celum non sufficit sibi ad conseruandum seipsum nisi immediate a Deo conseruetur, multo minus sufficit ad conseruandum aliud nisi in conseruando adiuvetur immediate a Deo, quia forma plus nata est conseruare suam materiam quam alienam.
Preterea, cum Deus possit annichilare omnia contenta retentis omnibus continentibus cum omnibus suis uirtutibus, et hoc non sit per actionem ueram, que uel habet subiectum, ut corruptio, uel terminum, ut creatio, sed per subtractionem influentie et actionis, que non habet subiectum nec terminum, non est hoc per corruptionem actionis aliene, sed per subtractionem actionis proprie, id est conseruationis sue; ergo illam rem conseruabat. Secundo, ex hoc quod ipse immediate agit in omni actione. Primo ex parte effectus actionis, sic: ille qui immediate conseruat omne productum, immediate egit ad eius productionem, quia conseruatio non est nisi productionis continuatio; sed Deus immediate conseruat omne productum; ergo immediate producit omne quod producitur.
Secundo ex parte agentis, sic: plus sufficit aliquid sibi ad essendum quam ad aliud producendum; sed nulla creatura sufficit sibi ad esse nisi Deo conseruante immediate; ergo nec ad agere nisi Deo coagente.
Tertio, quod per aliam actionem. Vbi sciendum quod distinctio actionum ex principiis est per causam efficientem, ex terminis per causam finalem, et neutra per causam formalem, cum actio sit predicamentum distinctum ab omni principio et termino suo, unum autem predicamentum non distinguitur formaliter differentiis alterius, quia diuersorum generum et non subalternatim positorum diuerse sunt species et differentie. Sed dicuntur actio et passio unus motus materialiter et subiectiue, quia actio est in passo. Si ergo agentia unum effectum sunt unius rationis, erit duorum agentium unum effectum in uno subiecto una actio numero, quia est una specie habens unum subiectum (ut duorum trahentium nauem unum trahere et non solum unum trahi uel unus tractus et duorum luminarium unum illuminare, quia lumen est unius rationis, non solum in termino sed in principiis). Quando autem sunt agentia inquantum huiusmodi diuersarum rationum, sicut particulare et uniuersale, uidentur esse diuerse actiones propter duo. Primo, quia aliquando una est uniuoca, alia equiuoca, sicut homo generat hominem et sol; generatio autem uniuoca et equiuoca non sunt unius rationis in genere actionis et modo agendi. Secundo, quia diuerse relationes habent diuersa fundamenta in eodem subiecto; sed alia relatione refertur homo genitus ad generantem patrem, puta filiatione, alia ad solem, cuius non est filius; hoc autem non est propter diuersitatem termini accepti, qui est unus; ergo propter diuersitatem ipsius actionis. Multo magis ergo actio qua Deus in omni actione creata agit differt ab illa maxime. Tertio, quia a principiis diuersis specie emanant diuerse actiones.
Ad argumentum dicendum quod loquitur de opere creationis, non propagationis, de quo dicit: pater meus usque modo operatur et ego operor.