Peter Auriol, In II Sent., d.38, q.1


The transcription is based primarily on the (not very reliable) Paris 1605 edition (=P), corrected against a Florence ms. (Firenze, Conv. Soppr. A.3.120, =F).


In ista Distinctione 38, Magister specialiter inquirit de opinione quorundam, qui dixerunt, actum peccati non esse a Deo. Quaero ergo hic unam quaestionem.

Arguo, quod sic: quia omnia natura positva est a Deo; sed actus malus, quantum saltem ad substratum, est quid positivum; ergo.

In oppositum est, quia tunc Deus posset tentare de malo, quod est contra illud Iacobi in Canonica sua: Deus intentator malorum est.

Respondeo, hic primo ponam punctum quaestionis, et secundo propositiones intentas. Punctus et difficultas quaestionis istius est propter duas opiniones solemnes:

Una opinio dicit, quod in actu peccati sunt duo, scilicet substratum et difformitas, et primum est a Deo sicuti quaelibet alia natura positiva, quia Deus coagit actioni creaturae; sed quoad privativum et difformitatem, quod est formale in peccato, dicunt quod peccatum est a sola voluntate deficiente.

Confirmatur quantum ad illud quod dicunt, quod actus quoad substratum est a Deo, quoniam alias non apparet, quomodo dependeret a Deo. Et si sic dicatur, ut a conservante; contra: quia dependentia ad conservantem non reducitur ad genus aliud causae quam efficientis.

Alia est opinio opposita, quia non omnis actus est a Deo, et quoad positivum elicitive, et hoc specialiter dicunt verum esse de actu voluntatis nostrae. Et si quaeratur ab eis, quomodo actus ille dependet a Deo, respondent quod in habitudine ad conservantem, quia secundum eos non est eadem habitudo cum habitudine producentis.

Nunc pono propositiones aliquas.

Prima est, videtur mihi quod opinio secunda sit magis rationabilis: nec ergo video quod auctoritates secundorum cogant ad oppositum. Non enim video quod dicunt, quod omnis actus sit a Deo, dato quod sit positivus, nisi forte conservando potentiam, quae elicit et naturam actus eliciti, et ita dico quod Deus non agit immediate in actum voluntatis deformam per peccatum, nec oportet quod agat immediate in omnem creaturam. Hanc conclusionem probo, quia si ageret in actum positivum substratum, necessario ageret ad deformitatem, cuius oppositum dicunt Sancti, et ipsimet de alia opinione. Probo consequentiam, quoniam aliquando aliqua sic se habent, quod unum est privatio in alio inseparabilis ab illo, quidquid agens in unum necessario agit in reliquum: sed ita se habet deformitas ad actum, ergo. Maior patet, quia enim privatio albedinis et nigredo est annexa inseparabiliter nigredini, ideo producens nigredinem necessario producit non albedinem. Minorem probo: capio istud actum quod est odire Deum, ego dico quod ita concomitata deformitas istum actum, quod impossibile est eium separari et tolli; nec hoc est, quod dicunt Doctores, quod non potest Deus dispensare in praeceptis primae tabulae, quia ex se habent annexam deformitatem.

Secundo, quia quae sunt mala ex obiecto, non possunt fieri sine deformitate; ratio est, quia sunt de se convoluta cum malo. Confirmo hoc per Aristotelem 3o Ethicorum, ipse ibi quaerit utrum habitus insit nobis voluntarie, et dicit quod sic, quia voluntarie elicimus actus ex quibus necessario generatur, quia1 quicquid est causa causae est causa necessario causati ab illa secunda causa: sed deformitas in actu sequitur necessario naturam actus non minus quam habitus; ergo si Deus causat actum quoad substratum, necessario causabit deformitatem.

Item, agens quantum dat de forma, tantum dat de consequentibus formam (8 Physicorum). Et si hoc est verum in positivis, magis erit verum in privativis. Confirmo quia quando Deus prohibet deformitatem aliquam, ne fiat, non tantum2 prohibet deformitatem, immo cum hoc prohibet actum quoad substratum sicut concupiscere.

Secundo principaliter ad idem sic: si Deus coagit actui voluntatis, aut hoc est quia sequitur determinationem voluntatis in illo actu, sic quod voluntas prius natura determinet se ad actum illum, et ex hoc Deus coagit voluntati determinate; aut econverso prius Deus determinat se ad agendum, et voluntas nostra sequitur determinationem eius3, et venit ad actionem illam4. Sed nullo eorum eorum modorum est; ergo. Maior patet per sufficientem divisionem. Minorem probo, primo quod non primo modo, quia tunc Deus voluntarie coageret ad peccatum; et etiam haberetur propositum, quia in illo determinare non coagit5 Deus, et sic non est causa respectu omnis actus positivi. Nec potest dari secundus modus, quia tunc6 voluntas determinaretur a Deo ad peccatum: ergo non ageret a se sed ab illo7, et ita8 voluntas non peccaret, quia de se non haberet, unde esset causa peccati, quia non libera; determinaretur enim ab extrinseco. Nec est possibilis tertius modus, tum9 quia ille10 modus esset causalis. Secundo, quia tunc Deus voluntarie [303b] coageret ad peccatum. Tertia ratio est ista, non est minoris potestatis voluntas11 respectu sui actus, quam alia naturalia respectu actuum propriorum, sed aliqua12 principia naturalia sic eliciunt suos actus per se, quod Deus ibi non cooperatur active, nisi per conservationem; ergo. Maior nota est, probo minorem auctoritatibus et rationibus, primo per Augustinum 7o de Trinitate; Sic Deus res, quas condidit, administrat, ut suos motus13 agere finat. Item, Ecclesiasticus cap. 15: Deus fecit hominem rectum et dimisit eum in manibus consilii sui. Item, Commentator 12 Metaphysices deridet in hoc Saracenos qui subtrahebant a rebus operationes suas. Secundo per rationes14, quia non apparet, quare Deus non possit communicare creaturae actionem, quae non est creatio15 sed ex actione perfectibili ad complementum, et educta16 de potentia ad actum. Ratio est, quia ad talem actionem17 non requiritur virtus infinita. Unde Doctores quidam solemnes dicunt, quod Deus agit in omnibus quantum ad esse, intelligentes per esse omne quod est18 extra nihil, et ideo quia Deus causat19 materiam in qua inferiora sunt in potentia, ideo creavit omnia talia, qnatum ad esse in potentia, non quoad esse in actu completum; sic ergo Deus agit ad esse universale20 secundum eos, agens autem particulare ad esse tale.

Tertia21 ratio: in actione qua materia informatur forma sua et trahitur ad suum completum,22 semper habet concurrere actio Dei et creaturae. Quaero utrum tam Deus quam creatura faciant illud totaliter aut quilibet partem et partem. Non est dare secundum, quoniam in simplicibus non est pars et pars, et propter ea partem quam faceret creatura, non faceret Deus; ergo non attingeret omnem rationem positivam. Nec potest dari primum23, quia impossibile est idem simul esse a causis totalibus in eodem genere cause24.

Sunt tamen hic dubia. Primum est, quia idem est creatio et conservatio; sed per te Deus est immediate conservans omnem creaturam; ergo esset immediate agens omnem creaturam.

Item, secundum hoc non omnis creatura aequaliter dependeret a Deo.

Item, videtur quod supposita Dei conservatione ad ipsum ignum, Deus non posset prohibere ignem ad activitate sua; ergo non potuit facere quod ignis non combureret pueros in camino ignis. Si ergo potuit, hoc fuit quia non coegit25.

Ad primum respondeo per interemptionem assumpti. Conservatio enim vel est directe continuatio rei, vel actionis, vel productionis26. Unde Doctores, qui dicunt27 oppositum, dicunt quod conservatio est productio continuata; ergo super actionem non dicit nisi continuationem; sed continuatio differt a productione28. Probo, quia29 productio rei in instanti, in quo est, non est continuatio30, sed in toto tempore sequenti. Secundo, quia productio ex vi productionis non habet, quod manet31 per subiejctum, excepta productione divina, quia tunc32 essent aeternae productiones, sicut est divina productio33 aut34 creaturae non habet de se, quid sit continuatio. Contradictio enim est quod aliquid de se fit continuatio, et [304a] quod ipsum possit non continuari: ergo si productio seipsa esset continuatio, illa35 esset aeterna seipsa. Consequens est falsum; ergo seipsa non est continuatio sed36 productio; ergo productio et continuatio non sunt idem. Ad idem facit37, quia Deus communicat actiones creaturis38 et non communicat eis conservationem, quaelibet enim res creatur39 immediate et totaliter conservatur a Deo, sed non quaelibet res totaliter et immediate producitur40 a Deo sed per causas secundas; ergo non est idem creatio et conservatio.

Ad secundum dubium dico quod omnes creaturae dependent a Deo, tamquam a41 conservante. Non autem tamquam a producente immediate, quia generat et producit per causas secundas.42

Ad tertium concedo, quod conservando43 ignem et ignitionem ignis, non posset Deus facere quin ignis ageret44 naturaliter loquendo, sive de potentia ordinaria; posset tamen suspendere actum et effectum ignis secundum potentiam suam.45

  1. quia] quod P 

  2. tantum] actum add.

  3. eius] eiusmodi P 

  4. et. . . illam] aut veniunt ad actionem istam ex equo F 

  5. coagit] sibi add.

  6. tunc] om.

  7. illo] alio P 

  8. ita] ergo F 

  9. tum] tamen F 

  10. ille] iste F 

  11. potestatis voluntas] voluntatis F 

  12. aliqua] alia F 

  13. motus] cursus F 

  14. rationes] suas add.

  15. creatio] creatione F 

  16. educta] eductio F 

  17. actionem] rationem P 

  18. quod est] quod non est F 

  19. causat] creavit F 

  20. universale] naturale P 

  21. Tertia] Secunda F 

  22. completum] si add.

  23. primum] secundum P 

  24. cause] esse P; illeg.

  25. coegit] coagit P 

  26. vel productionis] secundum productionis F 

  27. dicunt] ponunt F 

  28. a productione om.

  29. quia] quia add.

  30. in instanti . . . continuatio] est motus in quo non est F 

  31. manet] mantenat nisi F 

  32. tunc] ex se add.

  33. productio] om.

  34. aut] om.

  35. illa] ipsa F 

  36. sed] seipsa est add.

  37. facit] om.

  38. creaturis] creaturae P 

  39. creatur] om.

  40. producitur] om.

  41. tamquam a] creante et add.

  42. immediate. . . secundas] om.

  43. conservando] considerando P 

  44. ageret] igniret F 

  45. naturaliter. . . suam] quia productum dandur? in subiecto F